Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.180-1.2.215b
Plautus, Mercator 1.2.180-215b
Not analysed yet
Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—
Quid meus pater?
Tuam amicam—
Quid eam?
Vidit.
Vidit? vae misero mihi.
Qui potuit videre?
Oculis.
Quo pacto?
Hiantibus.
In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.
Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
Certen vidit?
Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.
Vbi eam vidit?
Intus intra navem, út prope astitit;
et cum ea confabulatust.
Perdidisti me, pater.
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?
Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
armamentis complicandis componendis studuimus.
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
loquere porro, quid sit actum.
Postquam aspexit mulierem,
rogitare occepit cuia esset.
Quid respondit?
Ilico
occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
emisse illam.
Visun est tibi credere id?
Etiam rogas?
sed scelestus subigitare occepit.
Illamne, obsecro?
Mirum quin me subigitaret.
Edepol cor miserum meum,
quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
perii.
Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
stultitia istaec est.
Quid faciam? credo, non credet pater,
si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi
scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,
eam me emisse ancillam matri.
Non taces, stultissime?
credet hercle, nam credebat iam mihi.
Metuo miser,
ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.
hoc quod te rogo responde quaeso.
Quaeso quid rogas?
Num esse amicam suspicari visus est?
Non visus est.