Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.4.588-3.4.626
Plautus, Mercator 3.4.588-626
Not analysed yet
Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;
sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,
iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,
quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.
nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.
Eutyche.
Eu, Charine.
Prius quam recipias anhelitum,
uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?
Neque apud mortuos neque hic es.
Salvos sum, immortalitas
mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:
si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?
Nusquam gentium.
Disperii, illaec interemit me modó oratio.
Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.
Quidquid est, ad capita rerum perveni.
Primum omnium:
periimus.
Quin tu illud potius nuntias quod nescio?
Mulier alienata est abs te.
Eutyché, capital facis.
Qui?
Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
Ne di sierint.
Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
Quaeso hercle, animum ne desponde.
Nullust quem despondeam.
loquere porro aliam malam rem. cui est empta?
Nescio.
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
Vae mihi,
montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
Quid ego feci?
Perdidisti me et fidem mecum tuam.
Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.