# Mercator 3.4.626b-658c

Plautus, Mercator, Act 3, lines 3.4.626b-3.4.658c. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/mercator/3.4.626b

Eugepae,
deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?
Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.
De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,
ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi
homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
Quid ego facerem?
Quid tu faceres? men rogas? requireres,
rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,
civisne esset an peregrinus.
Civem esse aibant Atticum.
Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
Nemo aiebat scire.
At saltem hóminis faciem exquireres.
Feci.
Qua forma esse aiebant igitur?
Ego dicam tibi:
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
numquid est quod dicas aliud de illo?
Tantum, quod sciam.
Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:
Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
Cur istuc coeptas consilium?
Quia enim me adflictat amor.
Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,
sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,
iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?
quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,
quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere
adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?
Iam dixisti?
Dixi.
Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.

---

Plautus, Mercator, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi011/phi0119.phi011.perseus-lat2.xml.
