Latin
Act 5, lines 5.2.842-5.2.880
Plautus, Mercator 5.2.842-880
Not analysed yet
Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,
vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
.
date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.
Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,
egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,
egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,
eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
Cogito quonam égo illum curram quaeritatum.
Certa res
me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;
neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,
nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius
prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.
Nescio quóia vox ad aures mi advolavit.
Invoco
vos, Lares viales, ut me bene tutetis.
Iuppiter,
estne illic Charinus?
Cives, bene valete.
Ilico
sta, Charine.
Qui me revocat?
Spes, Salus, Victoria.
Quid me voltis?
Ire tecum.
Alium comitem quaerite,
non amittunt hi me comites qui tenent.
Qui sunt ei?
Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.
Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.
Siquidem mecum fabulari vis, subsequere.
Sta ilico.
Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.
Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:
huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:
hic favonius serenust, istic auster imbricus;
hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.
recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,
nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,
caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?