# Mercator 5.2.881-911

Plautus, Mercator, Act 5, lines 5.2.881-5.2.911. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/mercator/5.2.881

Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc.
Sapis.
o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,
porge bracchium.
Prehende. iam tenes?
Teneo.
Tene.
Quo nunc ibas?
Exulatum.
Quid ibi faceres?
Quod miser.
Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.
maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas
.
tuam amicam—
Quid eam?
Vbi sit ego scio.
Tune, obsecro?
Sanam et salvam.
Vbi eam salvam?
Ego scio.
Ego me mavelim.
Potin ut animo sis tranquillo?
Quid si mi animus fluctuat?
Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.
quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
Non longe hinc abest a nobis.
Quin ergo commostras, si vides?†
Non video hercle nunc, sed vidi modo.
Quin égo videam facis?
Faciam.
Longum istuc amantist.
Etiam metuis? omnia
commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.
Non curo istunc, de illa quaero.
De illa ergo ego dico tibi.
sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.
Dic igitur, ubi illa est?
In nostris aedibus.
Aedis probas,
si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.
sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?
Egomet vidi.
Quis eam adduxit ad vos?
Vt inique rogas.
quid tua refert, qui cum istac venerit?
Dum istic siet.
vera dicis?
Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;
est profecto.
Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.
Quid si optabo?
Deos orato ut eius faciant copiam.
Derides.
Servata res est demum, si illam videro.
sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras
exite illinc, pallium mi ecferte.

---

Plautus, Mercator, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi011/phi0119.phi011.perseus-lat2.xml.
