Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.6.524-2.6.565
Plautus, Miles Gloriosus 2.6.524-565
Not analysed yet
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
transcurrito ad vos rursum curriculo domum.
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
si hic non videbit mulierem —aperitur foris.
Pro di immortales, similiorem mulierem
magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor
deos fácere posse.
Quid nunc?
Commerui malum.
Quid igitur? eanest?
Etsi east, non est ea.
Vidistin istam?
Vidi, et illam et hospitem,
complexam atque osculantem.
Eanest?
Nescio.
Vin scire plane?
Cupio.
Abi intro ad vos domum
continuo, vide sitne istaec vostra intus.
Licet,
pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —
Numquam edepol hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi et magis miris modis.
sed eccum egreditur.
Periplectomene, te opsecro
per deos atque homines perque stultitiam meam
perque tua genua —
Quíd opsecras me?
Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.
nam Philocomasium eccam intus.
Quid nunc, furcifer?
vidistin ambas?
Vidi.
Erum exhibeas volo.
Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
sed meam esse erilem concubinam censui,
cui me custodem erus addidit miles meus.
nam ex uno puteo similior numquam potis
aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
et me despexe ad te per impluvium tuom
fateor.
Quid ni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
vidisti?
Vidi (cur negem quod viderim?) ,
sed Philocomasium me vidisse censui.
Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam?
Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
cum rem cognosco; at non malitiose tamen
feci.
Immo indigne; nám hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque.