Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.1137-4.4.1168
Plautus, Miles Gloriosus 4.4.1137-1168
Not analysed yet
Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.
Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.
Et ego vos.
Quid agis, noster architecte?
Egone architectus? vah.
Quid est?
Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
Heia vero.
Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepide deruncinavit militem.
At etiam parum.
Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
Eu, probe.
Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit
miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
date modo operam.
Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.
Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
Militem lepide, et facete et laute ludificarier
volo.
Voluptatem mecastor mi imperas.
Scin quem ad modum?
Nempe ut adsimulem me amore istius differri.
Tenes.
Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierim, cupiens istius nuptiarum.
Omne ordine.
nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.