# Miles Gloriosus 4.6.1216-1248

Plautus, Miles Gloriosus, Act 4, lines 4.6.1216-4.6.1248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/miles-gloriosus/4.6.1216

Era, éccum praesto mílitem.
Vbi est?
Ad laevam.
Video.
Aspicito limis , ne ille nos se sentiat videre.
Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Tuomst principium.
Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce vocem, ut audiat.
Cum ipso pol sum locuta,
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu .
Audin quae loquitur?
Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
O, fortunata mulier es.
Vt amari videor.
dignus esDignu's.
Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.
Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.
Vt tu inclitus esinclitu's apud múlieres.
Patiar, quando ita Venus volt.
Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.
Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.
Non faciet, bonum animum habe. †
Vt ipsa se contemnit.
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.
Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar
atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,
consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.
Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?
Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.
Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.

---

Plautus, Miles Gloriosus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi012/phi0119.phi012.perseus-lat2.xml.
