Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.8.1311-4.8.1342
Plautus, Miles Gloriosus 4.8.1311-1342
Not analysed yet
Quid modi flendó quaeso hodie fácies?
Quid ego ní fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.
Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit.
Video.
Audin, Palaestrio?
Quid vis?
Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?
Philocomasium, salve.
Et tu salve.
Materque et soror
tibi salutem me iusserunt dicere.
Salvae sient.
Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.
Sapis.
Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video.
Ne fle.
Non queo,
quom te video.
Habe bonum animum.
Scio ego quid doleat mihi.
Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,
si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Obsecro licet complecti prius quam proficisco?
Licet.
O mi ócule, o mi ánime.
Obsecro, tene mulierem,
ne adfligatur.
Quid istuc quaesost?
Quia abs te abit, animo male
factum est huic repente miserae.
Curre intro atque ecferto aquam.
Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit.
Capita inter se nimis nexa hisce habent.
non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.
Temptabam spiraret an non.
Aurem admotam oportuit.
Si magis vís, eam omittam.
Nolo, retine.
At ultro misero.
Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.
conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Age, Palaestrio, bono animo es.