Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.532-3.1.570
Plautus, Mostellaria 3.1.532-570
Not analysed yet
Scelestiorem ego annum argento faenori
numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
a mani ad noctem usque in foro dego diem,
locare argenti nemini nummum queo.
Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
danista adest, qui dedit argentum faenore,
qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit.
manifesta res est, nisi quid occurro prius,
ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.
sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
nihil est miserius quam animus hominis conscius,
sicut me †habet. verum utut res sese habet,
pergam turbare porro: ita haec res postulat.
unde is?
Conveni illum unde hasce aedis emeram.
Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
Dixi hercle vero ómnia.
Ei misero mihi,
metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
Quid tute tecum?
Nihil enim. sed dic mihi,
dixtine quaeso?
Dixi, inquam, ordine omnia.
Etiam fatetur de hospite?
Immo pernegat.
Negat scelestus?
Negitat inquam.
Cogita:
non confitetur?
Dicam si confessus sit.
quid nunc faciundum censes?
Egon quid censeam?
cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem
(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
Sed Philolachetis servom éccum Tranium,
qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
Quo té agis?
Nec quoquam abeo. né ego sum miser,
scelestus, natus dis inimicis omnibus.
iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,
ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.
sed occupabo adire.
Hic ad me it, salvos sum,
spes est de argento.
Hílarus est: frustra est homo.
salvere iubeo te, Misargyrides, bene.
Salve et tu. quid de argentost?
Abi sis, belua.
continuo adveniens pilum iniecisti mihi.