Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.812-3.2.845
Plautus, Mostellaria 3.2.812-845
Not analysed yet
Video.
Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
noli facere mentionem te has emisse.
Intellego,
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
quid nunc?
Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.
Bene benigneque arbitror te facere.
Factum edepol volo.
Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
Luculentum edepol profecto.
Age specta postes cuius modi,
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
Non videor vidisse postis pulchriores.
Pol mihi
eo pretio empti fuerant olim.
Audin fuerant dicere?
vix videtur continere lacrimas.
Quanti hosce emeras?
Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
Quapropter?
Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.
Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
viden coagménta in foribus?
Video.
Specta, quam arte dormiunt.
Dormiunt?
Illud quidem, ut conivent, volui dicere.
satin habes?
Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
Non edepol video.
At ego video. nam inter volturios duos
cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
iam vides?
Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis
conspicari, si volturios forte possis contui.
Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.
Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.
Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
Latius démum est operae pretium ivisse.
Recte edepol mones.
Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.