Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.210b-2.2.236
Plautus, Persa 2.2.210b-236
Not analysed yet
Quoi pol cumque occasio est.
Nemo homo umquam ita arbitratust.
At pol multi esse ita sciunt.
Heia.
Beia.
Tuo ex ingenio mores alienos probas.
Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
Satis iam dictum habeo.
Sed quid tu? confitere ut te autumo?
Fatear, si ita sim.
Iam ábi, vicisti.
Abi núnciam ergo.
Hoc mi expedi,
quó agis?
Quo tu?
Dic tu.
Dic tu.
Prior rogavi.
At post scies.
Eo ego hinc haud longe.
Et quidem ego haud longe hinc eo.
Quo ergo is, scelus?
Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.
Itane est?
Itane est.
Mala es.
Scelestu's scelestus es .
Decet me.
Me quidem addecet.
Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?
Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?
Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
nihili facio scire. valeas.
Asta.
At propero.
Et pol ego item.
Ecquid habes?
Ecquid tú?
Nil equidem.
Cedo manum ergo.
Estne haec manus?
Vbi illa altera ést furtifica laeva?
Domi eccam. huc nullam attuli.
Habes nescio quid.
Ne me attrecta, subigitatrix.
Sin te amo?
Male operam locas.
Qui?
Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
tu quidem haud étiam es octoginta pondo.
At confidentia
illa militia militatur multo magis quam pondere.
atque ego hanc operam perdo.
Quid iam?
Quia peritae praedico.
sed ego cesso.
Mane.
Molesta es.
Ergo ero quoque, nisi scio,
quó agas te.
Ad vos.
Et pol ego ad vos.
Quid eo?
Quid id ad te attinet?
Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.