Latin · ~6 min
Act 3, lines 3.1.369-3.1.399b
Plautus, Persa 3.1.369-399b
Not analysed yet
Malo cavere meliust te.
At si non licet
cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.
Malusne égo sum?
Non es, neque me dignumst dicere,
verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia
non demovebor.
At, meo sí liceat modo,
sapienter potius facias quam stulte.
Lubet.
Lubere per me tibi licere intellego;
verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.
Futura es dicto oboediens an non patri?
Futura.
Scis iam tibi quae praecepi?
Omnia.
Et ut surrupta fueris?
Docte calleo.
Et qui parentes fuerint?
Habeo in memoria.
necessitate me mala ut fiam facis.
verum videto, me ubi voles nuptum dare,
ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?
quoivis modi hic cum fama facile nubitur:
dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
me esse indotatam.
Cave sis tu istuc dixeris.
pol deum virtute dicam et maiorum meum,
ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
librorum eccillum hábeo plenum soracum.
si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:
cum hac dote poteris vel mendico nubere.
Quin tu me ducis, si quo ducturu's ducturus es ,pater?
vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
Bonum aequomque oras. sequere hac. —
Dicto sum audiens. —