Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.133-1.2.164
Plautus, Pseudolus 1.2.133-164
Not analysed yet
Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati,
quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant,
quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari.
neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent:
quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae,
qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene
hárpaga bibe és fuge: hoc
ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere,
quam hós domi custodes.
át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt.
núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,
nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,
ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,
ut né peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica
neque Aléxandrina beluata tonsilia tappetia.
atque héri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,
verum ita vos estis praediti callenti ingenio ímprobi,
officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;
nempe íta animati éstis vos: vincítis duritia hoc átque me.
hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc ágite, hoc animum advortite,
huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hóminum.
numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.
quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.
adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.
tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
At haec retunsast.
Sine siet; itidem vos quoque estis plagis :
numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor?
tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro.
tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.
haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,
vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.