Latin · ~6 min
Act 4, lines 4.7.1203b-4.7.1237
Plautus, Pseudolus 4.7.1203b-1237
Not analysed yet
Suro.
Non confidit sycophanta hic nugis: meditatus malest.
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?
Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
magnis pedibus.
Perdidisti, postquam dixisti pedes.
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
viginti minae.
Atque etiam mihi aliae viginti minae.
Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
Saltem Pseudolum mihi dedas.
Pseudolum ego dedam tibi?
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
Perdidit me.
At me viginti modicis multavit minis.
Quid nunc faciam?
Si mi argentum dederis, te suspendito.
Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.
Sequor.
Quid ego?
Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,
qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum. —
Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die. —