Latin · ~5 min
Act 2, lines 2.6.527-2.6.558
Plautus, Rudens 2.6.527-558
Not analysed yet
Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.
Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,
ita salsam praehibet potionem et frigidam.
Vt fortunati sunt fabri ferrarii,
qui apud carbones adsident: semper calent.
Vtinam fortuna nunc anetina úterer,
ut quom exiissem éx aqua, arerem tamen.
Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?
Quapropter?
Quia pol clare crepito dentibus.
Iure optumo me élavisse árbitror.
Qui?
Qui una auderem tecum in navem ascendere,
qui a fundamento mi usque movisti mare.
Tibi auscultavi, tu promittebas mihi
illi esse quaestum maximum meretricibus,
ibi me conruere posse aiebas ditias.
Iam postulabas te, impurata belua,
totam Siciliam devoraturum insulam?
Quaenam ballaena meum voravit vidulum,
aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
quod plenum argenti fuit in sacciperio.
Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
et ad hoc misellum pallium. perii oppido.
Vel consociare mihi quidem tecum licet:
aequas habemus partes.
Saltem si mihi
mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,
iam is exhibebit hic mihi negotium.
Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.