# Rudens pr.1-46

Plautus, Rudens, Act prologue, lines pr.1-pr.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/rudens/pr.1

Qui gentes omnes mariaque et terras movet,
eius sum civis civitate caelitum.
ita sum, ut videtis, splendens stella candida,
signum quod semper tempore exoritur suo
hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
is nos per gentis alium ália disparat,
qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
qui falsas litis falsis testimoniis
petunt quique in iure abiurant pecuniam,
eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;
cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
qui hic litem apisci postulant peiurio
mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
maiore multa multat quam litem auferunt.
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iovem sé placare posse donis, hostiis:
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
nihil éi acceptumst a periuris supplici;
facilius si qui pius est a dis supplicans,
quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
…
retinete porro, post factum ut laetemini.
nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
in agro atque villa proxima propter mare,
senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;
neque is adeo propter malitiam patria caret,
sed dum alios servat se impedivit interim,
rem bene paratam comitate perdidit.
huíc filiola virgo periit parvola.
eam dé praedone vir mercatur pessumus,
is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
adulescens quidam civis huius Atticus
eam vídit ire e ludo fidicinio domum,
amare occepit: ad lenonem devenit,
minis triginta sibi puellam destinat
datque arrabonem et iure iurando alligat.

---

Plautus, Rudens, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi017/phi0119.phi017.perseus-lat2.xml.
