Latin · ~6 min
Act prologue, lines pr.47-pr.82
Plautus, Rudens pr.47-82
Not analysed yet
is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
neque quod iuratus adulescenti dixerat.
eí erat hospes par sui, Siculus senex
scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
is illius laudare infit formam virginis
et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
infit lenoni suadere, ut secum simul
eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários
dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
persuadet. navis clanculum conducitur,
quidquid erat noctu in navem comportat domo
leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
ait sése Veneri velle votum solvere
(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico
conscendit navem, ávehit meretriculas.
adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:
illorum navis longe in altum abscesserat.
ego quoniam video virginem asportarier,
tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:
increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul
sedent eiecti: navis confracta est eis.
illa autem virgo atque altera itidem ancillula
de navi timidae desuluerunt in scapham.
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
ad villam illius, exul ubi habitat senex,
cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
et servos illic est éius, qui egreditur foras.
adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,
qui illam mercatust de lenone virginem.
valete, ut hostes vestri diffidant sibi. —