# Stichus 1.3.197-247c

Plautus, Stichus, Act 1, lines 1.3.197-1.3.247c. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/stichus/1.3.197

quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
Sed curiosi sunt hic complures mali,
alienas res qui curant studio maximo,
quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
alienum aes cogat an pararit praedium,
uxorin sit reddenda dos divortio.
eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico
qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
damna evenerunt maxuma misero mihi,
ita me mancupia miserum adfecerunt male,
potationes plurumae demortuae,
quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,
quot potiones mulsi, quae autem prandia,
quae inter continuom perdidi triennium.
prae maerore adeo miser atque aegritudine
consenui; paene sum famé emortuos.
Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
Nunc auctionem facere decretumst mihi:
foras necessumst quidquid habeo vendere.
adeste sultis, praeda erit praesentium.
logos ridiculos vendo. áge licemini.
qui cena poscit? ecqui poscit prandio?
hercle aestumavi prandio, cena tibi.
ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.
vel unctiones Graecas sudatorias
vendo vel alias malacas, crapularias;
cavillátiones, adsentatiunculas
ac perieratiunculas parasiticas;
robiginosam strigilem, ampullam rubidam,
parasitum inanem quo recondas reliquias.
haec veniisse iám opus est quantum potest,
ut decumam partem Hérculi polluceam.
Ecastor auctionem haúd magni preti.
adhaesit homini ad infimum ventrem fames.
adibo ad hominem.
Quis haec est quae advorsum it mihi?
Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.
Gelasime, salve.
Non id est nomen mihi.
Certo mecastor id fuit nomen tibi.
Fuit disertim, verum id usu perdidi:
nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.
† Eu ecastor, risi te hodie multum.
Quando aut quo in loco?
Hic quom auctionem praedicabas,
Pessuma,
eho an audivisti?
Te quidem dignissumam.
Quo nunc is?
Ad te.
Quid venis?

---

Plautus, Stichus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi018/phi0119.phi018.perseus-lat2.xml.
