Latin · ~4 min
Act 1, lines 1.3.247d-1.3.273
Plautus, Stichus 1.3.247d-273
Not analysed yet
Panegyris
rogare iussit ted ut opere maximo,
mecum simitu ut ires ad sese domum.
Ego illo mehercle vero eo quantum potest.
iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
Illa quidem nullum sacrificavit.
Quo modo?
quid igitur me volt?
Tritici modios decem
rogare, opinor .
Mene, ut ab sese petam?
Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
linguam quoque etiam vendidi datariam.
Au,
nullan tibi lingua est?
Quae quidem dicat dabo;
ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo.
Malum quidem sí vis—
Haec eadem dicit tibi.
Quid nunc? ituru's iturus es an non?
Abi sane domum,
iam illo venturum dicito. propera atque abi. —
demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,
quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
postquam vir abiit eius. miror quid siet,
nisi ut periclum fiat: visam quid velit.
sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,
satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?
ne iste edepol vinum poculo pauxillulo
saepe exanclavit submerum scitissume.