Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.326-2.2.357b
Plautus, Stichus 2.2.326-357b
Not analysed yet
Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?
tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?
Salvé, tuo arcessitú venio huc.
Ean grátia fores effríngis?
Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;
nam mé quidem harum míserebat.
Ergo aúxilium properé latumst.
Quisnam híc loquitur tam própe nos?
Pinacium.
Úbi is est?
Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.
Pinacium.
Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
Quid agis?
Quid agam rogitas?
Quidni rogitem?
Quid mecum est tibi?
Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
Iube me omittere igitur hos, qui retinent.
Qui retinent?
Rogas?
omnia membra lassitudo mihi tenet.
Linguam quidem
sat scio tibi non tenere.
Ita celeri curriculo fui
propere a portu, tui honoris causa.
Ecquid adportas boni?
Nimio †inparti multo tanto plus quam speras.
Salva sum.
At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
Ecquem convenisti?
Multos.
At virum?
Equidem plurimos:
verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.
Quo modo?
iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.
praeterhac si me inritassis—
Edepol essuries male.
Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,
ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem
deiciamque eorum ómnis telas.
Miseri algebunt postea.
Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
cape illas scopas.
Cápiam.
Hoc egomet, tu hoc converre.
Ego fecero.
Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Sine suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Age tu ocius
†pinge, humum consperge ante aedis.
Faciam.
Factum oportuit.
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
Edepol rem negotiosam.
Quid sit, nil etiam scio,
nisi forte hospites venturi sunt.
Vos lectos sternite.