Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.1.535-4.1.565
Plautus, Stichus 4.1.535-565
Not analysed yet
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
Maxume.
Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
quasi nunc meae sunt vobis.
Miror quo evasurust apologus.
Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
quasi ego nunc sum.
Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
quasi ego nunc tibi dico:
Ausculto atque animum advorto sedulo.
“Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.”
Quis istuc dicit? an ille quasi tu?
Quasi ego nunc dico tibi.
Immo duas dabo, inquit ille adulescens “una si parumst;
et si duarum paenitebit,” inquit addentur duae.
Quis istuc quaeso? an ille quasi ego?
Is ipse quasi tu. tum senex
ille quasi ego: si vis, inquit “quattuor sane dato,
dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.”
Videlicet parcum illum fuisse senem, qui illi istaec dixerit,
quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
fiat ille inquít adulescens. facis benigne inquit senex.