# Stichus 4.2.579-608

Plautus, Stichus, Act 4, lines 4.2.579-4.2.608. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/stichus/4.2.579

Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,
cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.
ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.
sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.
adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea,
o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo
peregre te in patriam rediisse.
Salvo salve, Gelasime.
Valuistin bene?
Sustentatumst sedulo.
Edepol gaudeo.
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
Quid eo tibi opust?
Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.
Advorsum te fabulare.
Illud quidem, ambos ut vocem;
et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum
ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.
Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.
Immo unum hoc potest.
Quid?
Vbi convivae abierint, tum venias.
Vae aetati tuae.
Vasa lautum, non ad cenam dico.
Di te perduint.
quid ais, Pamphilippe?
Ad cenam hercle alio promisi foras.
Quid, foras?
Foras hércle vero.
Qui malum tíbi lasso libet
foris cenare?
Vtrum tu censes?
Iuben domi cenam coqui
atque ad illúm renuntiari?
Solus cenabo domi?
Non enim sólus: me vocato.
At ille ne suscenseat,
mea qui causa sumptum fecit.
Facile excusari potest.
mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.
Non me quidem
faciet auctore, hodie ut illum decipiat.
Non tu hinc abis?
nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,
nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.
non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?
Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.

---

Plautus, Stichus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi018/phi0119.phi018.perseus-lat2.xml.
