Latin · ~6 min
Act 4, lines 4.2.608b-4.2.637_640
Plautus, Stichus 4.2.608b-637_640
Not analysed yet
Iube
domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
Ibisne ad cenam foras?
Apud frátrem ceno in proxumo.
Certumnest?
Certum.
Edepol te hodie lapide percussum velim.
Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum.
Quid ais, Gelasime?
Oratores tu accipis, habeas tibi.
Tua pol refert.
Enim, si quidem meá refert, opera utere.
Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi …
ubi accubes.
Sane faciundum censeo.
O lux oppidi.
Si arte poteris accubare.
Vél inter cuneos ferreos;
tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.
Exorabo aliquo modo. veni.
Hucine?
Immo in carcerem;
nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.
Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo. —
Quid igitur?
Dixi equidem, in carcerem ires.
Quin si iusseris,
eo quoque ibo.
Di immortales, hic quidem pól summam in crucem
cena aut prandio perduci potest.
Ita ingenium meumst:
quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.
Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.
Non nego ista ápud te.
Satis spectatast mihi iam tua felicitas;
nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum. —
Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili.
egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?
viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?
viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?
numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;
nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,
neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame. —