Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.4.683-5.4.715
Plautus, Stichus 5.4.683-715
Not analysed yet
Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.
omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.
ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.
Convenit,
dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †
nosmet inter nos ministrémus monotropi.
Hoc conviviumst
pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,
oleae †interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
Age dice uter utrubi áccumbamus.
Abi tu sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
Quid istuc est provinciai?
Vtrum Fontine an Libero
imperium te inhibere mavis?
Nimio liquido Libero.
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo
tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
cynice hic accipimur quam in lectis.
Immo enim nímio hic dulcius.
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
vide, quot cyathos bibimus.
Tot quot digiti tibi sunt in manu.
cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα.
Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.
Nimis vellem aliquid pulpamenti.
Si horum, quae adsunt, paenitet,
nihil est. tene aquam.
Melius dicis; nil moror cuppedia.
bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.