# Trinummus 2.2.344-375b

Plautus, Trinummus, Act 2, lines 2.2.344-2.2.375b. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus/2.2.344

Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
“quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
qui illic habitat.
Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
agedum eloquere, quid dare illi nunc vis?
Nil quicquam, pater;
tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
Eo, pater.
Pol ego istam volo me rationem edoceas.
Licet.
scin tu illum quo genere natus sit?
Scio, adprime probo.
Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
ducere uxorem sine dote.
Sine dote uxorem?

---

Plautus, Trinummus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi019/phi0119.phi019.perseus-lat2.xml.
