Latin · ~4 min
Act 2, lines 2.2.375c-2.2.391
Plautus, Trinummus 2.2.375c-391
Not analysed yet
Ita;
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
Egone indotatam te uxorem ut patiar?
Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce.
Di te servassint mihi.
sed adde ad istam gratiam unum.
Quid id est autem unum?
Eloquar.
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.
Eccere.
Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
dabitur opera.
Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi. —