# Trinummus 2.4.525-564

Plautus, Trinummus, Act 2, lines 2.4.525-2.4.564. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus/2.4.525

Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
at mi infidelis non est.
Audi cetera.
post id, frumenti quom alibi messis maximast,
tribus tántis illi minus redit quam opseveris.
Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
alii exulatum abierunt, alii emortui,
alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
ut ad incitas redactust.
Apage a me istum agrum.
Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
nam fulguritae sunt alternae árbores;
sues moriuntur angina acerrume;
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
multo Surorum iam antidit patientia.
sed istést ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnes publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
At tu hercle et illi et alibi.
Cave sis dixeris
me tibi dixisse hoc.
Dixisti arcano satis.
Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit cui os sublinat.
Meus quídem hercle numquam fiet.
Si sapies quidem.
lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui;
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
Redeo ad te, Lesbonice.
Dic sodes mihi,
quid hic est locutus tecum?
Quid censes? homost:
volt fieri liber, verum quod det non habet.

---

Plautus, Trinummus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi019/phi0119.phi019.perseus-lat2.xml.
