Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.4.565-2.4.601
Plautus, Trinummus 2.4.565-601
Not analysed yet
Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
Quid tecum, Stasime?
De istoc quod dixti modo:
si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
De dote mecum convenire nil potest:
quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
nunc tuam sororem filio posco meo.
quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
Numquam edepol quoiquam tam expectatus filius
natus quam illuc est spondeo natum mihi.
di fortunabunt vostra consilia.
Ita volo.
Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst.
Ibitur.
Et gratulator meae sorori.
Scilicet.
I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus. —
dic Callicli, me ut convenat.
Quin tu i modo.
De dote ut videat quid opus sit facto.
I modo.
Nam certumst sine dote haud dare.
Quin tu i modo.
Neque enim illi damno umquam esse patiar
Abi modo.
Meam néglegentiam.
I modo.
Nullo modo
aequom videtur quin quod peccarim
I modo.
Potissimum mi id obsit.
I modo.
O pater,
enumquam aspiciam te? —
I modo, i modo, i modo.
tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
edepol re gesta pessume gestam probe,
si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
sed id si alienatur, actumst de collo meo,
gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
ibít istac, aliquo, in maximam malam crucem,
latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
postquam exturbavit hic nós ex nostris aedibus. —