Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.7.584-2.7.617
Plautus, Truculentus 2.7.584-617
Not analysed yet
Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?
Vása nolo aúferant: désiccarí iube.
Ímpudens mecástor, Cyame, es.
Égone?
Tu.
Boná fide?
tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
Domi.
Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,
me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
átque ut huc véniat ad me óbsecrare.
Ílicet.
séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
ánimo hercle homost suo miser,
quísquis est.
Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.
úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen
mánsit: auscultát, observat quám rem agam.
Novi hóminem nihili.
íllicinest?
Íllic est.
Me íntuetúr gemens;
traxit ex intimo ventre suspiritum.
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's ausus es mi inclémenter dicére?
Lubitumst.
Istúcine mihi respóndes?
Hoc. non égo te flocci fácio.
Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?
Lúbitumst.
Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
Quae haéc res?
meone ,ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.