# Truculentus 4.3.775-809

Plautus, Truculentus, Act 4, lines 4.3.775-4.3.809. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/truculentus/4.3.775

Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust,
propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.
rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;
commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;
hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,
ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,
nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;
neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
Quid loquar?
Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
meo nepote? capita rerum ede expedite.
Istae dedi.
Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?
Accepi.
Tace.
nil moror praeterea. satis es fassa.
Infitias non eo.
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
conveniunt adhuc utriusque verba.
Vae misero mihi,
mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.
Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?
Era maior mea.
Loquere tu. quid eo fecisti puero?
Ad meam eram detuli.
Quid eo puero tua era fecit?
Erae meae extemplo dedit.
Quoi, malum, erae?
Duae sunt istae.
Cave tu nisi quod te rogo.
ex te exquiro.
Mater, inquam, filiae dono dedit.
Plus quam dudum loquere.
Plus tu rogitas.
Responde ocius:
quid illa cui donatus puer est?
Supposivit.
Cui?
Sibi.
Pro filiolon?
Pro filiolo.
Di, obsecro vostram fidem,
ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:
haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.
puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:
iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.

---

Plautus, Truculentus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi020/phi0119.phi020.perseus-lat2.xml.
