Latin
0.31 to 0.32
Pliny the Elder, Naturalis Historia 0.31-32
Not analysed yet
31] Nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. 32] Ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuitquid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt? ,exequemur reliqua propositi.