# Naturalis Historia 0.31-32

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 0.31 to 0.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/0.31

31] Nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. 32] Ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuitquid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt? , exequemur reliqua propositi.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
