Latin
2.1.101 to 2.1.104
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.101-104
Not analysed yet
[101] Existunt stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antennis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita. [102] Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine a�ra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum constare, infinitum ex superiore natura a�ris, infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum. [103] terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se trahit. decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo spiritum fundit. [104] sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur. nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.