# Naturalis Historia 2.1.137-140

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.137 to 2.1.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.137

[137] Fulminum ipsorum plura genera traduntur. quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae umida, non urunt, sed infuscant. tertium est quod clarum vocant, mirificae maximae naturae, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto, aurum et aes et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis ac ne confuso quidem signo cerae. Marcia, ... princeps Romanorum, icta gravida partu exanimatio ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. in Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est. [138] Tuscorum litterae novem deos emittere existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentis obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, rectos. [139] et quae ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a Martis, qualiter cum Vlsinii, oppidum Tuscorum opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi. [140] Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae est, impetratum Volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradit L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sdacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus Iovem.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
