# Naturalis Historia 2.1.145-148

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.145 to 2.1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.145

[145] Unum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne icti considunt. vigilans ictus convenientibus oculis, dormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore. [146] ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli civilis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta. [147] Praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte et sanguine pluisse M'. Acilio C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat.effigies quo pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Marcello cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est. [148] Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero consulatu Mari ab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere caelum minime mirum est et saepius visum maiore igni nubibus correptis.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
