Latin
2.1.157 to 2.1.160
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.157-160
Not analysed yet
[157] verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitae facimus venenum. non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini? in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur. aquis, ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris. [158] et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua! [159] ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat. Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus. [160] est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta liniarum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit, non isdem causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique incumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur. mundus in centrum vergit, at terra exit a centro, inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.