Latin
2.1.182 to 2.1.185
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.182-185
Not analysed yet
[182] Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis utantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiae, quae Venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in India super flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis |IIII |. DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitum quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in meridiem umbras iaci. [184] rursus in Meroëinsula haec caputque gentis Aethipum V milibus stadium a Syene in amne Nilo habitaturbis anno absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. [185] septentrionem ibi Alexandro morante adnotantum prima tantum parte noctis aspici. Onesiciritus, dux eius, scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinumerari ibi. et tota Trogodytice umbras bis quadragenis quinis diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit. [186] sic fit, ut vario lucis incremento in Mero� longissimus dies XII horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto.