# Naturalis Historia 2.1.195-198

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.195 to 2.1.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.195

[196] Navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu. intremunt vero et in navibus postes aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant. quin et volucres non inpavidae sedent. est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium. [197] Est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur. [198] magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint. [199] Factum est semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt crepito maxo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleis intercedente publica via in contrarias sedes transgressis in agro Marrucino praediis Vetti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
