# Naturalis Historia 2.1.247-248

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.247 to 2.1.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.247

[248] alia Dionysidoro fides. neque enim subtraham exemplum scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere either propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum |XLII|. nec defuere geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse |CCLII| stadiorum pronuntiarent. Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum |XII| terramque XCVI partem totius mundi facit. Pliny the Elder The Latin Library The Classics Page

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
