# Naturalis Historia 2.1.63-66

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.63 to 2.1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.63

[63] pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ayidaV in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. [64] igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in toris radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. [65] altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima, Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus piscium XXVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intelligitur, subire eas aut descendere per profundum aeris oculis aestimantibus. [66] Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibustot enim sunt latitudinisnon amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
