Latin
2.1.77 to 2.1.80
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.1.77-80
Not analysed yet
[77] Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa servat, exempli gratia in Martis sidre, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, [78] lunam bis coitum cum sole in nullo alio aigno facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspiciid quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, Iovis XXXVI aut, cum minimum, LII, Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII. [79] Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aera venere subeundo, inguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrem, sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur. [80] namque modo multitudo conferta inest circa dimidos orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinzere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexus mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.