# Naturalis Historia 2.1.89-93

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 2.1.89 to 2.1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/2.1.89

[89] Restant pauca de mundo, namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hsipidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigata xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. [90] pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus DioV cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX. [91] Moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomem accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini compertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus modus. [92] sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet: [93] tibiarum specie musicae arte portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinave serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum Faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in ....

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
