Latin
3.149 to 3.150
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.149-150
Not analysed yet
149] Pannoniae iunguntur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri, Tribali, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. flumina clara e Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus, Ieterus. 150] Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DXXX. a Drinio ad promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa prodidit, universum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu|XVII|. in eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima parte, iinterius Hadriaticum, quod Superum vocant.