Latin
3.29 to 3.32
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.29-32
Not analysed yet
29] Longitudo citerioris Hispaniae est ad finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII p. et ora paulo amplius, latitudo a Tarracone ad litus Oiarsonis CCCVII, e radicibus Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini adicit. 30] metallis plumbi, ferri, aeris, argenti, auri tota ferme Hispania scatet, citerior et specularis lapidis, Baetica et minio. sunt et marmorum lapidicinae. universae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatum procellis rei publicae Latium tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant promunturiis in duo diversa maria proiectis. 31] Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia. 32] in ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodurum, oppida Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Ataz, e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII p. mari distans, flumina Araris, Liria. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis: