Latin
Book 3
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.4
Not analysed yet
4] T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII p. ,ubi vero plurumum,X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra,Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa autem admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.