# Naturalis Historia 3.4

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/3.4

4] T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum,X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra,Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa autem admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
