Latin
Book 3
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.44
Not analysed yet
44] latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus a Varo ad Arsiam |XX|: XLVIIII p. efficit.