Latin
Book 3
Pliny the Elder, Naturalis Historia 3.58
Not analysed yet
58] hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit Italiae.