Latin
4.113 to 4.114
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.113-114
Not analysed yet
113] A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flumen Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisiponense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. 114] septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|: L, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis.